monumenta.ch > Plinius > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 32, 34
{XIV} scorpionum plagae instillant. tegimenti cinis vino et oleo subactus pedum rimas ulceraque sanat. squamae e summa parte derasae et in potu datae venerem cohibent. eo magis hoc mirum, quoniam totius tegimenti farina accendere traditur libidinem. urinam aliter earum quam in vesica dissectarum inveniri posse non arbitror et inter ea esse hoc quoque, quae portentose Magi demonstrant, adversus aspidum ictus singularem, efficaciorem tamen, ut aiunt, cimicibus admixtis. ova durata inlinuntur strumis et ulceribus frigore aut adustione factis. sorbentur in stomachi doloribus.